CLE 01190 = Cholodniak 00906 = CIL 11, 01616 = D 07683

Hic lapis et tutamen erit post morte sepulcri

Et dabit indicium obitos hic esse sepultos,

      Si tamen at Manes credimus esse aliquit.

Viuere quo prodest, nisi si post morte cauemus?

5

Nomen, fama uolat tantum corpusque crematur,

Aeternamque domum petimus et fine laborum.

      Dum legis hoc, disce ponere et ipse tibi.

Regio VII Etruria / Località: Florentia / Firenze
Datazione: 50-100 d.C.

Praescriptum: D(is) M(anibus) v(ivus) f(ecit) / Q(uintus) Vibius L(uci) f(ilius) Sca(ptia) / Maximus Smintius / aerarius sexvir / sibi et Maeminiae Q(uinti) f(iliae) / Maximae uxori dulcissim(ae) / et Q(uinto) Vibio Q(uinti) f(ilio) Vero f(ilio) et L(ucio) fratri suo

EDCS
EDR
TM

 

Testo base di riferimento: CLE 01190

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

v. 1: Esametro

vv. 2-3: Distici elegiaci

vv. 4-5: Esametri

vv. 6-7: Distici elegiaci