CLE 01184 = Cholodniak 00108 = CIL 06, 18385 = CIL 06, 34115

[Si quis forte mor]ae patiens uis scire uiator,

[Paruolus hic a]tris titulis quid noster aratus

[Reddat ager lacrim]as, paulum consiste, docebo.

[Haec Aeli Steph]ani quondam carissima coniux

5

     [Dum uixit, fuerat] Flauia Nicopolis,

[Nec uiuet non ca]ra mihi, cum uita manebit.

[Delectat iam nulla] quies nisi mortis imago,

     [In somnis repeto quam r]apuere dei.

[Semper ego ut Manes possint] audire iterabo,

10

      Flauia Nicopolis, nomen dulce tuum,

Et tumulo spargam saepe meas lacrimas.

O mihi si superi uellent praestare roganti

      Vt tuo de tumulo flos ego cerna nouum

Crescere uel uiridi ramo uel flore amaranti

15

Vel roseo uel purpureo uiolaeque nitore,

Vt qui praeteriens gressu tardante uiator

Viderit hos flores, titulum legat et sibi dicat

      'Hoc flos est corpus Flauiae Nicopolis'.

1

[Si quis forte mor]ae rest. Bücheler; [tu quicunque mor]ae rest. Bücheler CIL

2

[Paruolus hic a]tris rest. Bücheler; [in fletum nos]tris rest. Bücheler CIL

3

[Reddat ager lacrim]as rest. Bücheler; [sit lapis ac lacrim]as rest. Bücheler CIL

4

[Haec Aeli Steph]ani rest. Bücheler CIL, Bücheler

5

[Dum uixit, fuerat] rest. Bücheler CIL, Bücheler

6

[Nec uiuet non ca]ra rest. Bücheler CIL, Bücheler

7

[Delectat iam nulla] rest. Bücheler CIL, Bücheler

8

[In somnis repeto quam r]apuere rest. Bücheler; [in somnis teneo quam r]apuere rest. Bücheler CIL

9

[Semper ego ut Manes possint] rest. Bücheler CIL, Bücheler

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 138-200 d.C.

Praescriptum: D(is) M(anibus) / [Flaviae] Nicopoli fecit T(itus) Aelius Aug(usti) lib(ertus) Stephanus coniugi / [carissi]mae et sibi et suis liberis libertis libertabusq(ue) posterisq(ue) / [eor(um) si quis ho]c monumentum vendere aut alienigerare voluerit dabit aerario populi Romani / [HS ... item is qui] post me exterum corpus intulerit aut is qui emerit in f(ronte) p(edes) X in a(gro) p(edes) XII

EDCS
EDR
TM

 

Reference basis text: CLE 01184

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Bücheler CIL = F. Bücheler, G. Henzen, G. B. De Rossi, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL) VI 3.1: Inscriptiones Urbis Romae, Berolini 1886

vv. 1-3: Hexameters

vv. 4-5: Elegiac couplets

v. 6: Hexameter

vv. 7-10: Elegiac couplets

v. 11: Pentameter

vv. 12-13: Elegiac couplets

vv. 14-16: Hexameters

vv. 17-18: Elegiac couplets