Zarker 00095 = AE 1928, 00073

Sulpiciae cineres lectricis cerne uiator

      Quoi(!) seruile datum nomen erat Petale

Ter denos numero quatt(u)or plus uixerat annos

      Natumque in terris Aglaon(!) ediderat

5

Omnia naturae bona uiderat arte uigebat

      Splendebat forma creuerat ingenio

Inuida fors uita longinquom(!) degere tempus

      Noluit hanc fatis defuit ipse colus

Provincia: Roma Località: Roma

 

Reference basis text: AE 1928, 00073

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Elegiac couplets