ILBulg 00248 = CLEThr 00001 = Epigraphica-2008-251

Siste, uiator, iter, animum[que intende sepul]chro,

Et lege quam dure sit mihi u[ita d]ata.

Ipso immarcebam florenti caro m[ari]to,

In (quartum decimumque) annum. mors mihi saeua fuit;

5

[Nam d]isceptarunt fata ne pia esse patri

Nec mat[ri possem] te[ne]r(a)e, pi(a)e femin(a)e, castae.

Pro piet[as inter pr]imas satiaui fata superba;

Nomine u[...] rest(i)t[ue]bar

Qui nunc quam sci[s raptam, illa sed] ad impia fata

10

Disceptata die, ut n[ondum coniuncta] marito

Crudelis thalamos post mor[tem inuita] reliqui,

Teque rog(o), comis dolea(s): tibi pulch[rius illud],

Quod mea uirginitas mor[tal]i somn[o aboleuit];

Isque tuas cineres aurea terr[a teget].

15

[Ast hoc tantum uos] ego nunc moneo genitore[s]

[Quid fletis? nam fata potest quis] rumpere? nemo.

Provincia: Moesia inferior Località: Lazane
Datazione: II – III sec. d.C.
Praescriptum: D(is) M(anibus)

 

Reference basis text: AE 1916, 00122

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters