BCTH-1915-CCXXXVIII = AE 1916, 00007 = AE 1916, 00

Hic ego infelix receptus Tartara Ditis,

Horrea dira mihi uiae uitamque remisi.

Non licuit fatoque meo filiosque uider[e];

Cernerem infernas sedes Superosq(ue) remisi.

5

Parcarum arbitrio genesis uel lege tributa

Infestis querellis superis ac tristibus aris,

Tura dedi manibus supplex crepitantia flammis,

Quod non exauditas pre[c]es de[a]busque supernis.

Te precor his precibus Bato, carissime frater:

10

Si qua mea commendata tibi filiosque repertos

Tradas [...] dea pauperies obnoxia non sit,

Memoriam facitote mihi, ne derisus in imo

Infernas intra sedes de crimine passus

Nomine Dalmatio semper [a]matus ab omnes.

Provincia: Mauretania Sitifensis Località: Setif / Sitifis
Datazione: inizio sec. IV d.C.
Praescriptum: D(is) M(anibus) s(acrum)
Postscriptum: Val(erio) Dalmatio exarc(h)o equitum / Stablesianorum Bato suo parenti

 

Reference basis text: AE 1916, 00007

Editing of the digital edition: E. Saltelli, 2011

 

Hexameters