CLE 01164 = CIL 06, 29426

Di Manes, manes sitis: iam morte misellis

      Praepropera senibus sero datum rapitis.

Hic etenim puer est Vmbri de sanguine cretus,

      Inuida quem tenerum Parca tenax rapuit.

5

Quo matri multos scripsit, multos quoq(ue) patri

      Ingratis annos, uota satis misera?

Nam solos septem proles quos duxerit orbes,

      Septuaginta forent, ni miseros cuperet.

Qui pro uinetis fundis terraq(ue) mariq(ue)

10

      Hoc solum proli, hoc peperere solum.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 250-300 d.C.

Postscriptum: L(ucius) Umbrius Saturninus

EDCS
ACE-CIL
EDR

 

Reference basis text: CLE 01164

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets