CLE 02199

Hic iacet Restutus peleger in pace fidelis.

Ex Africa uenit, ut istam urbe uideret.

Hec inuisa tellus istum uoluit corpus habere.

Hic quo natus fuerat, optans erat illo reuerti.

5

Id magis crudelius, ut nullum suorumque uideret.

Inuenerat satis amplius quam suos ipse parentes.

Nec iam erat exter, sicut prouenit ut esset ab ipsis.

Sed quo fata uocant, nullus resistere possit.

Huic sodalicii Meiorensium contra uotum fecerunt.

 

Hexameters


 EDR