CLE 02193

Herculia hic sita est sacratis abluta lymbis,

Quae nuper [r]ena[ta] deo uiuit per secula semper.

Hoc fides, hoc meritum, hoc praestat purissima u[ita.]

Sanctorum itinere perge(n)s caelorum regna petiuit,

5

Bis undenos orbes nobenque duxerit mensibus aeu[um,]

Que tribus emensis annis cum caro coniugem uixit

Aselloque suo, quem talamo dignata recepit

Herculio tradente patre una denique matre,

Dignitas cui nomen est. quibus post gaudia luctus

10

Euenit signatumque suo de nomine gesta.

 

vv. 1-5: Hexameters

vv. 6-7: Other metres

vv. 8-10: Hexameters