CLE 02156

Debita, non optata dies iuuenili aduenit aetati.

Cum meritis gauderet suis que olim labore quaesiit,

Tunc desertus dulce est coniugali uinculo,

Ac post non magno et crudeli tempore

5

Eorum fata durae coniunxerunt corpora,

Vno iacent ambo non toro sed tumulo.

Nec remisere saltem subolem qui meminerit suos,

Quod non quidem solis nec nunc primum contigit.

Omnibus semper suis fuit carus amicus.

10

Hic ducenae dignitate inter lectos meruerat uiros.

Huic contubernales sui id contra uotum posuerunt.

Fors qui intendit doleat, sed sic se fata ferebant.

 

vv. 1-2: Other metres

vv. 3-5: Trochaic metres

v. 6: Pentameter

v. 7: Trochaic metre

vv. 8-12: Other metres



 EDR