CLE 02155

Quam dulcis fuerat primus natalis meis,

Sed iniquo fat(o) raptus non egi alterum.

Annuclus mensum septem carui spiritum,

Ereptus illis ad leues umbras uagor.

5

Quid mater uentrem laceras? quid pectora plangis?

Cauere fatum nemo (mo)rtalis potes(t).

 

vv. 1-4: Iambic metres

v. 5: Hexameter

v. 6: Iambic metre