CLE 02127

[Si non fatoru]m praepostera iura fuissent,

      [Mater in hoc] titulo debuit ante legi.

[Quae rogat, ut di]cas aetatis tempore motus:

      [Terra sit in La]eta non onerosa precor.

5

Si semper iusto decurr[eret ordine fatum,]

      Ossa forent matris ia[m tumulata prius.]

At tu praeteriens cine[ri 'bene, Laeta, quiescas]

      Et tua' dicit 'opto mo[lliter ossa cubent.']

 

Elegiac couplets