CLE 02126

Virginis hoc titulo nomen non debuit esse,

      Quae cunctas artes perbibit et cecidit.

Nunc Ianuaria iaces annos ter quinque sepulta,

      Eripuit miseras inuida flamma preces.

5

In te certabat species formata pudore

      Et studium nitens ad maiora bona.

 

Elegiac couplets


 EDR