CLE 02121

'O Fortuna, hominum dubia quae fata gubernas,

      Cur me priuasti Iulio Fausto?'

Cenanti trichileis symphonia suaue canebat,

      Nunc infelici tundit Cerberus auriculas.

5

Si quicquam pietatis habes, sanctissima mater,

      Subleua me abiectum a finibus Tartariis.

Pristina cura domo fama decoratus quieuit,

      Nunc me Cerberus ducit in exitium.

'Fauste uenuste, uale niueo decoratus, marite:

10

      Otia luxuriae uincula perdidimus.'

Gaudia matris acerba patris querimonia maesta,

      Me iam tot ad cinerem cornua rauca uocant.

Viginti et sexto me Cluthes duxit in annos,

      Hunc finem Parcae sorte dedere mihi.

 

Elegiac couplets


 EDR