CLE 02115

Daphnis ego Hermetis coniunx sum libera facta;

      Cum dominus uellet primu(s) Hermes liber ut esset,

Fato ego facta prior, fato ego rapta prior.

      Quae tuli quod gemui, gemitus uiro saepe reliqui,

5

Quae domino inuito uitam dedi proxime nato.

      Nunc quis alet natum? quis uitae longa ministrat?

Me Styga quod rapuit tam cito eni(m) a superos.

 

Elegiac couplets