CLE 02107b

Si quis f[orte ue]lis curiose scire uiator,

      Quis foret hic hominum quondam dum uita maneret:

Iul(ius) hic fuerat seruato nomine Florus,

      Qui quinquaginta iuuenis dum degeret annos

5

Atque unum pariter ingressus sorte fuisset,

      Infelix facile decessit funere mortis.

Huic cara quidem liberor(um) trina propago

      Et casta pariter Mammosa nomine coniunx,

Quam nunc ut relegis defunctam morte priorem

10

      Coniuncti tumuli sociato seruat honore.

 

Elegiac couplets