CLE 02102

Vt primum aetatis complerunt tempora uitae

      Et genitor fato conditus est tumulo,

Protinus inscripsit pietas nomen matrisque patrisq(ue),

Vt legerent cuncti genitoris nomina saepe.

5

Hoc decet, ut nati componant ossa parentum

      Et cineri sedem substituat pietas.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

v. 3: Other metre

v. 4: Hexameter

vv. 5-6: Elegiac couplet