CLE 02100

Orbis celsa graui uexantur culmina lapsu,

      Vrbis cum maestae lumina clara ruunt,

Atque ouium damna pastorum morte patescunt,

      Cum sibi sublata mystica dicta tenent,

5

Ieiunae etiam plebis lamenta resultant,

      Cum soliti pastus dogmata sancta docent,

Quo probat amissum populorum pectore planctu(m)

      Heu decus heu nimium, Aureliane, tuum.

Pontifici claro fulsisti dogmate cultu,

10

      Cumque Arelas digno munere laeta fuit.

Sed animas sancta euectant consortia caeli,

      Quas hinc corporibus laxat abire deus.

Ergo omnes recte capiunt solamina dempti,

      Quem norunt meritis astra subisse poli.

15

Non retinet mundus artantis iure sepulcri,

      Quem recipit summi dextera ampla dei,

Nec quoque uenturis morietur nomine saeclis,

      Viuere quem semper inclita dogma docent.

Praecipit heu cursum numerans quinquennia quinque

20

      Et tribus adiectis metas uoluentibus annis

Deseruit fragilem terreni corporis usum,

      Hic senibus linquens primaeuo tempore formam,

Illic suscipiens aeterno iudice uitam,

      Pollicita amplectens reddentis praemia Christi.

25

Quisquis sollicitus lustras monumenta dolorum,

      Hic parilem sortem ingemis ipse tuam.

 

Elegiac couplets