CLE 01101 = Cholodniak 01233 = CIL 06, 05767

Hic tumulus Fructi sacer est, quem laedere noli,

      Hospes: sic uotis ipse fruare tuis.

Legisti, miseratus abis? felix tibi uita

      Sit precor atque obito sit tibi terra leuis.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 1-100 d.C.

Praescriptum: Dis Manibus sacrum

Postscriptum: Cn(aeus) Pompeius Olympicus viv(u)s fecit sibi et Geganiae Prima[e coni(ugi?)] / Felicitati f(iliae) Fructo l(iberto) de quibus doluit nihil nisi morte[m]

EDCS
EDR
TM

 

Reference basis text: CLE 01101

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets