CLE 02054

[Vtere blanditiis] odiosaque iurgia differ,

      Si potes, aut gressus ad tua tecta refer.

Lasciuos uultus et blandos aufer ocellos

      Coniuge ab alterius, sit tibi in ore pudor.

5

Abluat unda pedes, puer et detergeat udos:

      Mappa torum uelet, lintea nostra caue.

 

Elegiac couplets