CLE 01979

Heu, cui miseram linquis, carissime coniunx.

Quid sine te dulce rear, quid amabile credam?

Cui uitam seruo, quod non sequor, improbe, funus?

Ad tecum liceat iunctis mihi Manibus esse

5

Optatoque nimis saltem tumulo sociari.

Nil mores iu[u]ere pietasq(ue) fidesq(ue),

Nec quidquam lenem morituro profuit esse.

Hoc unum, siquid tamen est post corpora sensus,

Pignus habere mei patiar te semper amoris:

10

Inuiolata tuum, coniunx, seruabo cubile.

 

Hexameters


 EDR