CLE 01948

Hic ego nunc iaceo Grattius infelix sub tegmine terrae,

Barba deposita peragens tertium et uicensimum annum,

Infelix indigne subiectus acerbe morte nefanda

Occisus calce et manibus extra fatum protrusus in has tenebras.

5

Hoc opto: moriare malis exemplis cruciatus et ipse,

Nec te nunc liceat quo me priuasti lumen uidere,

Et tu des poenas quas meruist[i] defensus inique.

Vos nunc conse[...]

 

v. 1: Hexameter

v. 2: Other metre

vv. 3-8: Hexameters



 EDR