CLE 00972 = Cholodniak 00467 = CIL 06, 28810 = CIL 06, 34185
Quae tibi cumque mei potuerunt pignora amoris,
Nata, dari, populo sunt lacrumante data.
Et uolui maiora nimis, sed cura meorum
Fida tuei prohibet me cinerem esse rogi.
5
Vixisses utinam et potius mea charta taceret
Quam mihi scribendi causa, Latina, fores.
Vixisses, neu te surgentem in uota tuorum
Aspicerem addictam Manibus ire sacreis.
Sed quoniam Parcis uetitumst nihil, accipe nostri
10
Aeternas eheu carminis exequias.
1
Hoc epigramma ab A (1566-1567 A.D.) Aldi Manutii Iunioris manu traditum est
Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 1-100 d.C.
Praescriptum: C(aius) Vibius C(ai) l(ibertus) / Helenus // C(aius) Vibius CC(aiorum) l(ibertus) / Felix // Vibia C(ai) |(mulieris) l(iberta) Latina f(ilia) / vixit an(nos) XIX // P(ublius) Rabirius P(ubli) l(ibertus) / Hilarus // Vibia C(ai) et |(mulieris) l(iberta) / Strabaena
EDCS
Reference basis text: CLE 00972
Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022
A = Vaticanus Latinus 5241
Links:
Biblioteca Apostolica Vaticana
Texts:
carmina epigraphica Bücheler - Lommatzsch
Vaticanus Latinus 5241
Elegiac couplets |