CLE 01908

Vastum utiq]ue campum et uiantib[u]s satis inuisum

[Ob sp]a[t]ia prolixa, ob uicini mortis euentus,

[Ob s]itis famem qua non aliud grauius [ul]lum,

[C]astrum reddidisti comes ornatum sumo decori,

5

Siluine, limitis urb[iu]m[que] fortissimae custus,

Dominorumque fide cu[lt]o[ru]m toto per orbe

Et lymphis pollere ca[ele]s[ti]b[u]s ita parasti,

Caereris ut iugo Ba[cch]ique posse teneri.

Hospes un[d]e laetus itineris perage cursum

10

Et boni pot[it]u[s] actus cum laude caneto

M]agnanimi [iudi]cis p[a]ce belloque nitentis.

Quem precor super[o]s altiori [grad]u subnixum

Tal[i]a dom[i]nis [u]el ardua c[ond]ere c[as]tra

Et natis gaudere decoran[ti]b[u]s facta parentis.

 

v. 1: Hexameter

v. 2: Other metre

vv. 3-6: Other metres-Hexameters

vv. 7-14: Hexameters