CLE 00960 = Cholodniak 00227 = CIL 09, 01837 = CLENuovo p 116 = ILLRP 00985

Tu qui secura spatiarus mente uiator

      Et nostri uultus derigis inferiis,

Si quaeris quae sim, cinis en et tosta fauilla,

      Ante obitus tristeis Heluia Prima fui.

5

Coniuge sum Cadmo fructa Scrateio

      Concordesque pari uiximus ingenio.

Nunc data sum Diti longum mansura per aeuum

      Deducta et fatali igne et aqua Stygia.

5

Cadmo fructa Scrateio lapis; Cadmo [dilecto] fructa Scrateio coni. Bücheler ad hexametrum componendum; Catulo fructa actore Isocrateio corr. Garrod nimis commenticia inventione

Regio II Apulia et Calabria / Località: Beneventum / Benevento
Datazione: 50-1 a.C.

EDCS
ACE-CIL

 

Reference basis text: CLE 00960

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Garrod = H. W. Garrod, The Epitaph of Helvia Prima, Classical Quarterly 7.1, 1913, p. 58

Elegiac couplets