CLE 01876

Hospes resis[te et] tumulum contempla meum.

Lege et morarus, iam scies, quae debeas.

Vixi qua potui; carus sum Opiorum.

Hic sum sepultus, hic ossua requiescunt mea.

5

Vale et benefacito uitae, dum fatum uenit.

 

Iambic metres