CLE 01869

Situs hic Alfius Felix Flauianus est,

Qui partam nimia frugalitate substantiam

In diem mortis seruauit incolumem sibi.

Hanc constitutus uitae in confinio

5

Filis distribuit consulens concordiae,

Satisque animo, dum ualet, fecit suo.

Vernulis quos habuit libertate consuluit data,

Filiam nurumque adfectionis aequauit gradu,

Has donauit auro atque argento aequaliter

10

Vestemque ambabus sua adsignauit manu,

Gratum se atque pium ut commendaret suis.

Ad circa meritos quoque fecit plurimos,

Et qui numquam infirmatus in uita est sua,

Annos peregit duos et octoginta,

15

Felix uocatus felix uixit cum suis.

 

vv. 1-6: Iambic metres

vv. 7-8: Trochaic metres

vv. 9-15: Iambic metres