CLE 01868

[Hospes, monumentum hoc magnum quoius umbram t]egat,

[Fort]asse quaeras: perbreui discas mora.

Hoc est sepultus Laelius Timminus loco

Patiens laborum frugi uigilans sobrius,

5

Qui rem parauit haud mediocrem familiae

Domumque tenuem ad equestrem promouit gradum.

Huic iuncta coniux Calpurnia est Victoria

Morum et pudoris sanctitate praedita.

Pariter quiescunt. hoc monimentum liberi

10

Statuere tristes Manibus sacrum deis.

 

Iambic metres