CLE 01846

Pontia sidereis aspirans uultibus olim

      Hic iacet: aetherio semine lapsa fuit.

Omnes honos, omnis cessit tibi gratia formae,

      Mens quoque cum uultus digna nitore fuit.

5

Tradita uirgo toris decimum non pertulit annum

      Coniugii, infelix unica prole perit.

Quantus amor, mentis probitas quam grata marito,

      Quam casti mores, quantus et ipse pudor,

Nil tibi quod foedum, uitium nec moribus ullum,

10

      Dum satis obsequeris, famula dicta uiri.

Denique te, memet fatis odioque grauatum

      Dum sequeris, uidit Corsica cum lacrimis,

Tu Treuiros pergens cursu subuecta rotarum,

      Coniugis heu cultrix, dura satis pateris.

15

Te pater infestus genero cum tollere uellet,

      Temtasti laqueum si faceret genitor.

Cedite iam ueterum laudes omnesque maritae,

      Tempora nulla dabunt talia quae faciat.

Vir tuus ingenti gemitu fletuque rigatus

20

      Hos feci uersus pauca tamen memorans.

 

Elegiac couplets


 EDR