CLE 01848

Hic auiam neptemque locus post fata recepit,

      Quasque dies olim fecerat unanimes.

Euolat ad superos mentis quoque gratia simplex,

      Sepulcrum dupplex corpora nunc sociat.

5

Alterius praestant uotis: sic lumine uero

      Tunc iacuere simul Nisus et Eurialus.

 

Elegiac couplets


 EDR