CLE 01842

S(an)c(t)orum ueneranda cohors sedet ordine [longo]

      Diuinae legis mystica dicta docens.

Hos inter residens Agapetus iure sacerdos

      Codicibus pulchrum condidit arte locum.

5

Gratia par cunctis, s(an)c(tu)s labor omnibus unus,

      Dissona uerba quidem, sed tamen una fides.

 

Elegiac couplets