CLE 01838

Vir potens meritis nosterque sacerdos

In hoc iacet Viuentiolus tumulo.

Vox organi, uerbi praeco, decus fratrum,

Ecclesiae et populis speculum fuit,

5

Nullum linquens officii gradum diuinum

Quem non promeruit, tulitque de mundo

I[...]

O[...]

Lugduni inter sanctorum festa sit tibi

10

Et iste festus celeberrimusque dies.

Probata duorum fratrum requiescunt corpora,

Antestes summi pares meritis coheredesque Christi.

Pastor bone, omnium diadema episcoporum,

Annue precibus nostris inuocatusque memento.

 

vv. 1-13: Other metres

v. 14: Hexameter