CLE 01836

Hic iacet egregia meritis et gratia morum

Heu memoranda bonis Astania dignissima caelo,

Nobilis et atauis clarissima femina magnis,

Concors blanda decens, regumen fidele suorum.

5

Haec bona familiis, mater pia, sedula coniux

Hic corpus posuit, sedem dicauit in astris.

 

Hexameters