CLE 01835

Suscipit eximium sublimis regia caeli

Basilium meritis etiam post uita uiuentem,

Qui digna deo sic duxit tempora uitae

Iustitia probitate fide praeclarus et actu,

5

Sexaginta duos felix bene clauserit annos.

 

Hexameters