CLE 00900 = IHC 00023a = ILCV 00777 (em) = ICERV 00363 = Exoff p 369 = CLENuovo p 158 = HEp 2007, 00018

Solberat antiquas moles ruinosa uetustas,

      Lapsum et senio ruptum pendebat opus.

Perdiderat usum suspensa uia per amnem

      Et liberum pontis casus negabat iter.

5

Nunc tempore potentis Getarum Eruigii regis,

Quo deditas sibi precepit excoli terras,

Studuit magnanimus factis extendere nomen

      Veterum et titulis addit Salla suum.

Nam postquam eximiis nobabit moenibus urbem,

10

      Hoc magis miraculum patrare non destitit

Construxit arcos, penitus fundabit in undis

      Et mirum auctoris imitans uicit opus.

Nec non et patrie tantum cr[e]are munimen

      Sumi sacerdotis Zenonis suasit amor.

15

Vrbs Augusta felix mansura per saecula longa

     Nobate studio ducis et pontificis.

1

Solberat; soluerat i.e.

9

nobabit; nouabit i. e.

16

Nobate; nouate i.e.

Provincia: Lusitania / Località: Emerita / Merida
Datazione: 483 d.C.

Postscriptum: noba(n)te studio ducis et pontificis (a)era DXXI

EDCS
CLEo
HEp
TM

 

Reference basis text: CLE 00900

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

vv. 1-4: Elegiac couplets

vv. 5-6: Hexameters

vv. 7-16: Elegiac couplets