CLE 01830

Vel uos quos pietas duxit munerare parentes,

Iam requiem sumimus, ubi nos fortuna remisit.

Talia quis faciat nisi uos quos amor adegit?

Accipiant cuncti uestros ornasse parentes.

5

Laetit(ia)m sumimus eod(em) matrisque senectus.

Iter agens salue: uersus cum leger(is) istos,

Si a capita explores, ingenium nomenque probabis.

 

Hexameters