CLE 01829

Liber et exuctus cura, germane, subisti

Infera desertus uita, disiunctus in aeuom

Blanda luce cares fugiens tristesque labores,

Exceptus tellure patris Plutonis in aula.

5

Rebus sollicitus fueras, dum uita maneret,

Affectus curis miseris necdum memor Orchi.

Laeserunt Parcae disiuncti sanguine caro,

Inuidia saeuo uoluit nos sternere luctu.

Sola quies retinet tumulo tellure manentem.

10

Condidimus cineres latebris et odoribus ossa.

Vixisti triginta annos duo mensibus et sex.

Nam iuuenem pater et properantem mater habetis.

Ergo uelut deus esse uelis mihi dexter in aeuom.

Pro meritis Peregrinus carmine frater adornat.

15

Lucius Vmmidius situs est hic. perlegat hospes.

 

Hexameters