CLE 01813

Hoc castae in tumulo iacet aetas prima puellae,

Orbati dolor infelix utriusque parentis,

Coniugis aeternum lacrimoso crimen amore

Et cito desertae subolis miserabile fatum.

5

Da, quicumque legis, fletus et parce sepulcro.

 

Hexameters


 EDR