CLE 00878 = CIL 02, 00761 = D 00287b = EE-08-02, p 378 = HEp 1996, 00189 = HEp 2011, 00047

Templum in rupe Tagi superis et Caesare plenum,

      Ars ubi materia uincitur ipsa sua,

Quis quali dederit uoto, fortasse requiret

      Cura uiatorum quos noua fama iuuat.

5

Pontem perpetui mansurum in saecula mundi

      Fecit diuina nobilis arte Lacer,

Idem Romuleis templum cum Caesare diuis

      Constituit: felix utraque causa sacri.

Ingentem uasta pontem qui mole peregit,

10

      Sacra litaturo fecit honore Lacer:

Qui pontem fecit simul et noua templa dicauit,

      Illic se soluit dis nisi uota litant.

Provincia: Lusitania / Località: Norba / Alcantara
Datazione: 103 d.C.

Praescriptum: Imp(eratori) Nervae Traiano Caesari Augusto Germanico Dacico sacrum

Postscriptum: C(aius) Iulius Lacer d(e) d(ecurionum) s(ententia) f(ecit) et dedicavit amico Curio Lacone Igeditano

EDCS
HEp
ACE-CIL

 

Reference basis text: CLE 00878

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Elegiac couplets