CLE 01808

Hic ubi tam claris laudantur moenia tectis,

Culmina quod nitent sanctaque altaria cernis,

Non opus est procerum, set tanti gloria facti

Alexandri rectoris ouat per saecula nomen.

5

Cuius honorificos fama ostendente labores

Iustos in pulchram sedem gaudent locasse priores,

Quos diuturna quies fallebat posse uideri.

Nunc luce praefulgent subnixi altare decoro

Collectamque suam gaudent florere coronam,

10

Animo quod sollers impleuit custos honestus.

Vndiq(ue) uisendi studio christiana aetas circumfusa uenit

Liminaque sancta pedibus contingere laeta,

Omnis sacra canens, sacramento manus porrigere gaudens.

 

vv. 1-5: Hexameters

v. 6: Other metre

vv. 7-9: Hexameters

vv. 10-13: Hexameters-Other metres