CLE 01802

[Post fla]mmas cinere[squ]e suos noua surgere phoenix

[Scit: nu]nc ut pulcra r[e]nouetur fabrica mole

[Tu, Quinti]ne, facis, cui la[u]dem nobile corpus

[Ac uir]es peperere suae quibus omnia polles,

5

[Regia] Romuleo genitum quem stem(m)ate p[atru]m

[Praefectu]m Mauris claro [p]ermisit [honore,]

[Pic]turis thermis [decorantem moenia signis,]

[Que]m gaudet sibimet [populus reparasse lauacra.]

 

Hexameters