CLE 00861 = CIL 05, 02803 = Courtney 1995, 00154* = Masaro-2017, 00072

Villicus aerari quondam, nunc cultor agelli

      Haec tibi perspectus templa, Priape, dico.

Pro quibus officieis, si fas est, sancte, paciscor,

      Assiduus custos ruris ut esse uelis,

5

Improbus ut si quis nostrum uiolabit agellum,

      Hunc tu, sed teneo, scis puto quod sequitur.

Regio X Venetia et Histria / Località: Patavium / Padova
Datazione: 1-200 d.C.

EDCS
EDR

 

Testo base di riferimento: CLE 00861

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

Distici elegiaci