CLE 00856 = Cholodniak 01108 = CIL 06, 17985a = CIL 06, 34112 = SIRIS 00451 = RICIS-02, 00501/0177

Tibur mihi patria, Agricola sum uocitatus,

Flauius idem, ego sum discumbens ut me uidetis

Sic et aput superos annis quibus fata dedere

Animulam colui, nec defuit umqua Lyaeus.

5

Praecessitque prior Primitiua gratissima coniunx,

Flauia et ipsa, cultrix deae Phariaes casta

Sedulaque et forma decore repleta,

Cum qua ter denos dulcissimos egerim annos.

Solaciumque sui generis Aurelium Primitiuum

10

Tradidit, qui pietate sua coleret fastigia nostra,

Hospitiumque mihi secura seruauit in aeuum.

Amici qui legitis, moneo, miscete Lyaeum

Et potate procul redimiti tempora flore

Et uenereos coitus formosis ne denegate puellis:

15

Cetera post obitum terra consumit et ignis.

3

aput; apud i.e.

4

umqua; umquam i.e.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 150-230 d.C.

EDCS
EDR
TM

 

Reference basis text: CLE 00865

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Hexameters