CLE 01581

Hic est positus Fl. Hermes quem Fatus longius ducere noluit,

Qui maluit luctum linquere quam gratias reddere suis,

Derisor auiaes quia se dicebat nutrire bacchillum summae senectae,

Delusit fratrem patris quia nimius erat blandus ad illum,

5

Auiumque suum adlectabat uoce pusilla,

Vt cuncti uicini dicebant 'o dulce Titu'.

Dunc haec agerentur, iuuenes de subito acceperunt sui luctu parentes.

Hic tamen in bennio uixit quasi qui uixisset sedecim annis,

Talis enim sensus erat illi quasi properantis ad Orcum.

10

Itaque tibi dico, qui nescis dulce uoce dicere filii,

Ne uellis cupidus poene manere male.

 

vv. 1-10: Other metres

v. 11: Pentameter



 EDR