CLE 01578

O formosa nimis semperque pudica maritis,

Duobus recubuisti toris, ubi duos natos dedisti amoris.

Qui primus ille fuit, si potuisset uincere fata,

Hunc titulum laudis posuisset ille tibi.

5

Sed ego infelix, qui te talem carui ecce modo

Frunitus sexdecim annis castitate et amore tui.

 

v. 1: Hexameter

v. 2: Trochaic metre

vv. 3-6: Other metres



 EDR