CLE 01571

Dis Manibus istis. Geminae Caumae

C. Billienus Fructus ossibus ossa dedit,

Coniugi perpetuae. quos aetas iunxerat olim,

Nunc mortis iuncti iacent, qui uixerunt una

5

Annis continuis LII sine lite molesta.

Filius hunc tumulum posu(it) plen(us) pietate parentum.

 

vv. 1-2: Other metres

vv. 3-6: Hexameters