CLE 01561

Leuitae coniux, semper mihi grata Maria,

Exitus iste tuus prostrauit corda tuorum

Perpetuas nobis lacrimas luctumque relinquens.

Casta grauis sapiens simplex ueneranda fidelis,

5

Compleuit tua uota deus. te namque maritus,

Te nati deflent, nec mors tibi sustulit ullum.

Depos. VIII kal. Octobr. Adelfio u(iro) c(lar.) consule.

Sedis apostolicae leuites primus in ista

      Mente petens Chr(istu)m membra recondit humo.

10

Insignis meritis clarusque per omnia miles

      Enituit tanti dignus honore loci.

A deo sic datus altaris fuit ille minister,

      Nomen ut aequaret uita decora uiri.

 

vv. 1-6: Hexameters

v. 7: Other metre

vv. 8-13: Elegiac couplets