CLE 01560a

Quos paribus meritis iunxit matrimonio dulci

Omnipotens dominus, tumulus custodit in aeuum.

Caterui, Seuerina tibi coniuncta laetatur:

Surgatis pariter Cristo praestante beati.

5

Quos dei sacerdos Probianus lauit et unxit.

 

Hexameters