CLE 01559

Bassa uatis quae Laberi coniuga hoc alto sinu

Frugeae matris quiescit, moribus priscis nurus.

Animus sanctus cum maritost, anima caelo reddita est.

Parato hospitium: cara iungant corpora

5

Haec rursum nostrae sed perpetuae nuptiae.

In spica et casia es, benedora stacta et amomo.

Inde oro gramenue nouum uel flos oriatur,

Vnde coronem amens aram carmenque meum et me.

Purpureo uarum uitis depicta racemo

10

Quattuor amplexast ulmos de palmite dulci.

Scaenales frondes detexunt hinc geminam umbram

Arboream proceram et mollis uincla maritae.

Hic corpus uatis Laberi, nam spiritus iuit

Illuc unde ortus. quaerite fontem animae.

15

Quod fueram, non sum, sed rursum ero quod modo non sum.

Ortus et occasus uitaque morsque itidest.

 

Hexameters