CLE 01553

Quisq(uis) praet[eriens] sitam uiato[r,]

[Postquam] termine legeris [peremptam]

Me aetatis uicesim[o], dolebis,

Etsi sensus er[it] meae quietis,

5

Qu[a]e lasso tibi dulcius precabor,

Viuas pluribus et diu [se]nescas,

Qua mi non [l]icu[it] fruare uita.

[Si t]e flere iuuat, quitn[i] inge[mi]scis?

Nise annor(um) XXV.

10

Ann(ius) Inachus haec ma[terque] fac(iebant).

I, potius propera, nam [qui] legis, ipse legeris.

 

vv. 1-8: Phalecian hendecasyllables

v. 9: Other metre

vv. 10-11: Hexameters