CLE 01550a

Hunc titulum natae genetrix decepta paraui

Post t[en]er[o]s manes et acerbae funera morti[s.]

Illa bis octonos uixit miseranda per annos

Eleg[itque sub hac non tristes lege te]nebras,

5

Vt plenos lacrimis oculos manus altera clu[d]at.

[Illa prior moriens fatis melioribu]s usa est,

Namque mori leuior poena est quam quaerere [mortem.]

[...]is

Infelix natae cineres custodio [m]a[ter]

[...]i.

 

Hexameters